Page images
PDF
EPUB

15

Romae, principis urbium,

Dignatur soboles inter amabiles Vatum ponere me choros,

Et jam dente minus mordeor invido. O testudinis aureae

Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, O mutis quoque piscibus

Donatura cycni, si libeat, sonum, Totum muneris hoc tui est,

Quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae:

Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

20

[blocks in formation]

Qualem ministrum fulminis alitem,
Cui rex deorum regnum in aves vagas
Permisit, expertus fidelem

Jupiter in Ganymede flavo,

5

Olim juventas et patrius vigor
Nido laborum propulit inscium,
Vernique jam nimbis remotis

Insolitos docuere nisus

Venti paventem, mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus,

10

C. iv. 7. Vernisque.

Nunc iří reluctantes dracones

Egit amor dapis atque pugnae:

Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta, fulvae matris ab ubere
Jam lacte depulsum leonem,

Dente novo peritura, vidit :

15

Videre Raetis bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici ;-quibus
Mos unde deductus per omne

Tempus Amazonia securi

20

Dextras obarmet, quaerere distuli ;
Nec scire fas' est omnia ;—sed diu
Lateque victrices catervae

Consiliis juvenis revictae

25

Sensere, quid mens rite, quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus
Posset, quid Augusti paternus

In pueros animus Nerones.

30

Fortes creantur fortibus et bonis;
Est in juvencis, est in equis patrum
Virtus, neque imbellem feroces

Progenerant aquilae columbam:

Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant:
Utcunque defecere mores,

Indecorant bene nata culpae.

35

24. repressae.

36. Dedecorant.

Quid debeas, o Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen et Hasdrubal
Devictus et pulcher fugatis

Ille dies Latio tenebris,

40

Qui primus alma risit adorea,
Dirus

per

urbes Afer ut Italas Ceu flamma per taedas vel Eurus

Per Siculas equitavit undas.

45

Post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit, et impio
Vastata Poenorum tumultu

Fana deos habuere rectos,

50

Dixitque tandem perfidus Hannibal :
Cervi, luporum praeda rapacium,
Sectamur ultro, quos opimus

Fallere et effugere est triumphus.

[blocks in formation]

Monstrumve summisere Colchi

Majus, Echioniaeve Thebae.

65

Merses profundo: pulchrior evenit:
Luctere: multa proruet integrum
Cum laude victorem geretque

Proelia conjugibus loquenda.

70

Carthagini jam non ego nuntios
Mittam superbos: occidit, occidit
Spes omnis et fortuna nostri

Nominis, Hasdrubale interempto.

[blocks in formation]

Divis orte bonis, optime Romulae Custos gentis, abes jam nimium diu; Maturum reditum pollicitus Patrum

Sancto concilio, redi.

5

Lucem redde tuae, dux bone, patriae;
Instar veris enim vultus ubi tuus

65. Mersus; exiet.

66, 67, 73. proruit, geritque, perficiunt.
C. v. 4, consilio.

Affulsit populo, gratior it dies,

Et soles melius nitent.

10

Ut mater juvenem, quem Notus invido
Flatu Carpathii trans maris aequora
Cunctantem spatio longius annuo

Dulci distinet a domo,

Votis ominibusque et precibus vocat,
Curvo nec faciem litore dimovet,
Sic, desideriis icta fidelibus,

Quaerit patria Caesarem.

15

Tutus bos etenim rura perambulat,
Nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
Pacatum volitant per mare navitae,

Culpari metuit Fides;

20

Nullis polluitur casta domus stupris,
Mos et lex maculosum edomuit nefas,
Laudantur simili prole puerperae,

Culparn poena premit comes.

Quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, 25
Quis Germania quos horrida parturit
Fetus, incolumi Caesare? quis ferae

Bellum curet Hiberiae ?

30

Condit quisque diem collibus in suis,
Et vitem viduas ducit ad arbores;
Hinc ad vina redit laetus, et alteris

Te mensis adhibet deum :

14. demovet.

7. Effulsit. Ibid. gratior et dies—.

31. venit.

« ՆախորդըՇարունակել »