Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Petti, nihil me, sicut antea, juvat

Scribere versiculos, amore percussum gravi,
Amore, qui me praeter omnes expetit

Mollibus in pueris aut in puellis urere.
Hic tertius December, ex quo destiti

5
Inachia furere, silvis honorem decutit.
Heu me! per Urbem-nam pudet tanti mali-

Fabula quanta fui! Conviviorum et poenitet,
In quis amantem languor et silentium
Arguit, et latere petitus imo spiritus.

10
Contrane lucrum nil valere candidum

Pauperis ingenium ? querebar applorans tibi,

C. X. 19, 20. sinu Notus. 22. Projecta, de conj.; juverit.
C. xi. 2. perculsum. 8. ut poenitet. 9. amantem et languor

11. contraque.

15

20

Simul calentis inverecundus deus

Fervidiore mero arcana promorat loco. Quodsi meis inaestuet praecordiis

Lilera bilis, ut haec ingrata ventis dividat Fomenta vulnus nil malum levantia,

Desinet imparibus certare summotus pudor. Ubi haec severus te palam laudaveram,

Jussus abire domum, ferebar incerto pede Ad non amicos, heu mihi postes et heu

Limina dura, quibus lumbos et infregi latus. Nunc, gloriantis quamlibet mulierculam

Vincere mollitie, amor Lycisci me tenet; Unde expedire non amicorum queant

Libera consilia nec contumeliae graves, Sed alius ardor aut puellae candidae

Aut'teretis pueri longam renodantis comam.

25

[blocks in formation]

Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris ?

Munera quid mihi, quidve tabellas
Mittis, nec firmo juveni, neque naris obesae ?

Namque sagacius unus odoror,
Polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis, 5

Quam canis acer, ubi lateat sus. Quis sudor vietis et quam malus undique membris

Crescit odor, quum pene soluto

15. inaestuat.

24. mollitia.

17. allevantia. C. xi 2. cur mihi.

10

15

Indomitam properat rabiem sedare; neque illi

Jam manet humida creta colorque
Stercore fucatus crocodili, jamque subando

Tenta cubilia tectaque rumpit!
Vel mea cum saevis agitat fastidia verbis:

Inachia langues minus, ac me:
Inachiam ter nocte potes, mihi semper

ad unum
Mollis opus. Pereat male, quae te
Lesbia, quaerenti taurum, monstravit inertem,

Cum mihi Cous adesset Amyntas,
Cujus in indomito constantior inguine nervus,

Quam nova collibus arbor inhaeret.
Muricibus Tyriis iteratae vellera lanae

Cui properabantur? Tibi nempe,
Ne foret aequales inter conviva, magis quem

Diligeret mulier sua, quam te.
() ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acres

Agna lupos, capreaeque leones !

[merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

Hörrida tempestas coelum contraxit, et imbres

Nivesque deducunt Jovem : nunc mare, nunc siluae T'hreicio Aquilone sonant. Rapiamus, amici,

Occasionem de die, dumque virent genua Et decet. obducta solvatur fronte senectus.

5 Tu vina Torquato move consule pressa meo.

25. O ego infelix.

Cetera mitte loqui : deus haec fortasse benigna

Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
Perfundi nardo juvat et fide Cyllenea
Levare diris pectora sollicitudinibus :'

10 Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:

Invicte, mortalis dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi

Findunt Scamandri flumina, lubricus et Simois;
Unde tibi reditum certo subtemine Parcae

15 Rupere, nec mater domum caerula te revehet. Illic omne malum vino cantuque levato,

Deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.

[blocks in formation]

5

Mollis inertia cur tantam diffuderit imis

Oblivionem sensibus,
Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos

Arente fauce traxerim,
Candide Maecenas, occidis saepe rogando:

Deus, deus nam me vetat
Inceptos, olim promissum carmen, iambos

Ad umbilicum adducere.
Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

Anacreonta Teïum,
Qui persaepe cava testudine flevit amorem

Non elaboratum ad pedem.
Ureris ipse miser: quodsi non pulchrior ignis

Accendit obsessam Ilion,

10

1.5

Gaude sorte tua: me libertina, neque wo

Contenta, Phryne macerat.

[blocks in formation]

5

10

Nox erat et coelo fulgebat luna sereno

Inter minora sidera,
Cum tu, magnorum numen laesura deorum,

In verba jurabas mea,
Artius, atque hedera procerà adstringitur ilex,

Lentis adhaerens brachiis :
Dum pecori lupus, et nautis infestus Orion

Turbaret hibernum mare,
Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,

Fore hunc amorem mutuum.
O dolitura mea multum virtute Neaera!

Nam, si quid in Flacco viri est,
Non feret assiduas potiori te dare noctes,

Et quaeret iratus parem;
Nec semel offensae cedet constantia formae,

Si certus intrarit dolor.
At tu, quicunque es felicior atque meò nunc

Superbus iitcedis malo,
Sis pecore et multa dives tellure licebit

Tibique Pactolus fluat,
Nec te Pythagorae fallant arcana renati,

Formaque vincas Nirea,

[ocr errors][merged small][merged small]

C. xv. 8, 9. turbarit-agitarit.

1

« ՆախորդըՇարունակել »