Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem Seu ratio dederit seu fors objecerit, illa Contentus vivat, laudet diversa sequentes? O fortunati mercatores! gravis annis Miles ait, multo jam fractus membra labore. Contra mercator, navem jactantibus Austris, Militia est potior. Quid enim? Concurritur: horae Momento cita mors venit aut victoria laeta. Agricolam laudat juris legumque peritus, Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat. Ille, datis vadibus, qui rure extractus in urbem est, Solos felices viventes clamat in urbe.
10
Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem Delassare valent Fabium. No te morer, audi,
4. armis, de onj. 8. Momento aut cita.
![[ocr errors]](https://books.google.am/books/content?id=nUY_AQAAMAAJ&hl=hy&output=html_text&pg=PA170&img=1&zoom=3&q=editions:NYPL33433000455547&cds=1&sig=ACfU3U2OWlPBvFsAhnmdQl6MpvU2TcFw1A&edge=0&edge=stretch&ci=201,693,7,6)
Quo rem deducam. Si quis deus, En ego, dicat, Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles, Mercator: tu, consultus modo, rusticus: hinc vos. Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia! Quid statis?-nolint. Atqui licet esse beatis. Quid causae est, merito quin illis Jupiter ambas Iratus buccas inflet, neque se fore posthac Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? Praeterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens Percurram: quanquam ridentem dicere verum Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi Doctores, elementa velint ut discere prima ;- Sed tamen amoto quaeramus seria ludo. Ille gravem duro terram qui vertit aratro, Perfidus hic caupo, miles, nautaeque, per omne Audaces mare qui currunt, hac mente laborem Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris Ore trahit quodcunque potest atque addit acervo, Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. Quae, simul inversum contristat Aquarius annum, Non usquam prorepit, et illis utitur ante Quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum, Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat, immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra ?
Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem.—
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ? Millia frumenti tua triverit area centum,
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si
19. nolent; nolunt. 23. Praetereo. 29. Perfidus hic campo miles. 46. quam meus.
Reticuluun panis venales inter onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra Naturae fines viventi, jugera centum an
Mille aret?-At suave est ex magno tollere acervo.- Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ? Ut, tibi si sit opus liquidi non amplius urna Vel cyatho, et dicas: magno de flumine mallem Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere. Plenior ut si quos delectet copia justo,
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.
At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo Turbatam haurit aquam; neque vitam amittit in undis. 60 At bona pars hominum, decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit; quia tanti, quantum habeas, sis.-- Quid facias illi? Jubeas miserum esse, libenter Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis Sordidus ac dives, populi contemnere voces. Sic solitus populus me sibilat; at mihi plaudo Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca. Tantalus a labris sitiens fugientia captat Flumina... Quid rides? Mutato nomine de te
Fabula narratur: congestis undique saccis Indormis inhians, et tanquam parcere sacris Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Nescis, quo valeat nummus? quem praebeat usum? Panis ematur, olus, vini sextarius, adde, Quis humana sibi doleat natura negatis. An vigilare metu exanimem, noctesque diesque Formidare malos fures, incendia, servos, Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horum
49. conferat. 50. viventis, de conj.
55. malim. 57. delectat. 77. malos, fures.
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.-- At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te affixit, habes qui Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te Suscitet, ac natis reddat carisque propinquis.— Non uxor salvum te vult, non filius: omnes Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet, quem non merearis, amorem? At si cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, Infelix operam perdas, ut si quis asellum
doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quaerendi; cumque habeas plus, Pauperiem metuas minus; et finire laborem
Incipias, parto quod avebas; ne facias quod
Ummidius quidam-non longa est fabula-dives, 95 Ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se Non unquam servo melius vestiret; ad usque Supremum tempus, ne se penuria victus Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.— Quid mi igitur suades? ut vivam Naevius? aut sic, Ut Nomentanus ?-Pergis pugnantia secum Frontibus adversis componere. Non ego, avarum Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem. Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli. Est modus in rebus; sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum. Illuc, unde abii, redeo, nemo ut avarus
88. An, si; Orellius; Ac si; de conj. Etsi, Non si, Aut si.
Se probet, ac potius laudet diversa sequentes, Quodque aliena capella gerat distentius uber, Tabescat, neque se majori pauperiorum
Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret. Sic festinanti semper locupletior obstat:
Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, Instat equis auriga suos vincentibus, illum Praeteritum temnens extremos inter euntem. Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum Dicat, et exacto contentus tempore, vita Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.- Jam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi Compilasse putes, verbum non amplius addam.
Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne Moestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli;
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem propellere possit. Hunc si perconteris, avi cur atque parentis Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, Omnia conductis coëmens obsonia nummis : Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, Respondet laudatur ab his, culpatur ab illis. Fufid.us vappae famam timet ac nebulonis,
113. obstet. 118. vitae. S. ii. 6. depellere.
« ՆախորդըՇարունակել » |