Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os Magna sonaturum, des nominis hujus honorem. Idcirco quidam, comoedia necne poema
40 Esset quaesivere; quod acer spiritus ac vis Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo Differt sermoni sermo merus.-At pater ardens Saevit, quod meretrice nepos insanus amica Filius uxorem grandi cum dote recuset,
50 Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante Noctem cum facibus.-Numquid Pomponius istis Audiret leviora, pater si viveret? Ergo Non satis est puris versum perscribere verbis, Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem 55 Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc, Olim quae scripsit Lucilius, eripias si Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbuni est, Posterius facias, praeponens ultima primis, Non, ut si solvas: "Postquam Discordia tetra 60 Belli ferratos postes portasque refregit,” Invenias etiam disjecti membra poetae. Hactenus haec: alias, justum sit necne poema; Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer 65 Ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis : Magnus uterque timor latronibus: at bene si quis Et vivat puris manibus, contemnat utrumque. Ut sis tu similis Coeli Byrrhique latronum, Non ego sum Capri neque Sulcî: cur metuas me? 70 Nulla taberna meos habeat neque pila libellos, Quis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigelli. Nec recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus; Non ubivis, coramve quibuslibet.-In medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes : 75 Suave locus voci resonat conclusus.- Inanes Hoc juvat, haud illud quaerentes, num sine sensu, Tempore num faciant alieno.-Laedere gaudes, Inquit, et hoc studio pravus facis.-Unde petitum Hoc in me jacis ? est auctor quis denique eorum,
30 Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum, Qui non defendit alio culpante, solutos Qui captat risus hominum famamque dicacis, Fingere qui non visa potest, commissa tacere Qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. 85 Saepe tribus lectis videas coenare quaternos, E quibus unus avet quavis adspergere cunctos, Praeter eum, qui praebet aquam: post, hunc quoque potus, Condita cum verax aperit praecordia Liber. Hic tibi comis et urbanus liberque videtur,
9C Infesto nigris : ego si risi, quod ineptus Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua De Capitolini furtis injecta Petilli Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
95 Me Capitolinus convictore usus amicoque A puero est, causaque mea permulta rogatus Fecit, et, incolumis laetor quod vivit in Urbe: Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud Fugerit. Hic nigrae succus loliginis, haec est 100 Aerugo mera : quod vitium procul abfore chartis Atque animo prius, ut si quid promittere de me Possum aliud vere, promitto. Liberius si Dixeró quid, si forte jocosius, hoc mihi juris Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc me; 1n5 Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
![[ocr errors]](https://books.google.am/books/content?id=nUY_AQAAMAAJ&hl=hy&output=html_text&pg=PA186&img=1&zoom=3&q=editions:NYPL33433000455547&cds=1&sig=ACfU3U3CyDUcJ0HKM-CoR_3AxRcaWYqhPA&edge=0&edge=stretch&ci=995,475,4,10)
Cum me hortaretur, parce, frugaliter atque Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset : Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem 110 Perdere quis velit. 'A turpi meretricis amore Cum deterreret: Scetani dissimilis sis. Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti Possem: Deprensi non bella est fama Treboni, Aiebat. Sapiens, vitatu, quidque petitu
1.15 Sit melius, causas reddet tibi: mi satis est, si Traditum ab antiquis morem servare, tuamque, Dum custodis eges, vitam famamque tueri Incolumem possum; simul ac duraverit aetas Membra animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me Formabat puerum dictis : et sive jubebat, Ut facerem quid : Habes auctorem, quo facias hoc: Unum ex judicibus selectis objiciebat; Sive vetabat: an hoc inhonestum et inutile factu Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum 125 Hic atque ille ? Avidos vicinum funus ut aegros Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit, Sic teneros animos aliena opprobria saepe Absterrent vitiis. Ex hoc ego, sanus ab illis, Perniciem quaecunque ferunt, mediocribus, et quis 130 Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et istinc Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, Consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me Porticus excepit, desum mihi. Rectius hoc est, ... Hoc faciens vivam melius. Sic dulcis amicis .
135 Occurram. Hoc quidam non belle: numquid ego illi Imprudens olim faciam simile? Haec ego mecum Compressis agito labris ; ubi quid datur oti,
![[ocr errors][ocr errors][ocr errors]](https://books.google.am/books/content?id=nUY_AQAAMAAJ&hl=hy&output=html_text&pg=PA186&img=1&zoom=3&q=editions:NYPL33433000455547&cds=1&sig=ACfU3U3CyDUcJ0HKM-CoR_3AxRcaWYqhPA&edge=0&edge=stretch&ci=991,1067,9,78)
Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis Ex vitiis unum: cui si concedere nolis,
140 Multa poetarum veniet manus, auxilio quae Sit mihi; nam multo plures sumus ac veluti te Judaei cogemus in hanc concedere turbam.
Egressum magna me excepit Aricia Roma Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus. Inde Forum Appi, Differtum nautis, cauponibus atque malignis. Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
៖ Praecinctis unum; minus est gravis Appia tardis. Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri Indico bellum, coenantes haud animo aequo Exspectans comites. Jam nox inducere terris Umbras et coelo diffundere signa parabat.
10 Tum pueri nautis, pueris convicia nautae Ingerere : Huc appelle! Trecentos inseris!... Ohe Jam satis est! Dum aes exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. Mali culices ranaeque palustres . Avertunt somnos, absentem ut cantat amicam 15 Multa prolutus vappa nauta atque viator Certatim. Tandem fessus dormire viator Incipit, ac missae pastum retinacula mulae Nauta piger saxo religat stertitque supinus.
![[ocr errors][merged small]](https://books.google.am/books/content?id=nUY_AQAAMAAJ&hl=hy&output=html_text&pg=PA188&img=1&zoom=3&q=editions:NYPL33433000455547&cds=1&sig=ACfU3U2IBqfmdnwE4XviwPfpWx6bzpB2YQ&edge=0&edge=stretch&ci=991,125,6,308)
Jamque dies aderat, nil cum procedere lintrem 207 Sentimus: donec cerebrosus prosilit unus, Ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora, Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha. Millia tum pransi tria repimus, atque subimus 25 Impositum saxis late candentibus Anxur. Huc venturus erat Maecenas optimus, atque Cocceius, missi magnis de rebus uterque Legati, aversos soliti componere amicos. Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
30 Illinere. Interea Maecenas advenit atque Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad ungueni Factus homo; Antoni, non ut magis alter, amicus. Fundos Aufidio Lusco praetore libenter Linquimus, insani ridentes praemia scribae, 35 Praetextam et latum clavum prunaeque batillum. In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murena praebente domum, Capitone culinam. Postera lux oritur multo gratissima; namque Plotius et Varius Sinuessae Virgiliusque
40 Occurrunt, animae, quales neque candidiores Terra tulit, neque quis me sit devinctior alter. O qui complexus et gaudia quanta fuerunt ! Nil ego contulerim jucundo sanus amico. Proxima Campano ponti quae villula, tectum 45 Praebuit, et parochi, quae debent, ligna salemque. Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. Lusum it Maecenas; dormitum ego Virgiliusque: Namque pila lippis inimicum et ludere crudis. Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa,
50 Quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis
« ՆախորդըՇարունակել » |