Nec loquax olim neque grata, nunc et Divitum mensis et amica templis, Dic modos, Lyde quibus obstinatas Applicet aures,
Quae, velut latis equa trima campis Ludit exsultim, metuitque tangi, Nuptiarum expers et adhuc protervo Cruda marito.
Tu potes tigres comitesque silvas Ducere et rivos celeres morari; Cessit immanis tibi blandienti Janitor aulae,
Cerberus, quamvis furiale centum Muniant angues caput ejus, atque Spiritus teter saniesque manet Ore trilingui.
Quin et Ixion Tityosque vultu Risit invito, stetit urna paullum Sicca, dum grato Danai puellas Carmine mulces.
Audiat Lyde scelus atque notas Virginum poenas et inane lymphae Dolium fundo pereuntis imo Seraque fata,
Quae manent culpas etiam sub Orco. Impiae-nam quid potuere majus?
C. xi. 18. caput, exeatque, de conj. Bentl.
Impiae sponsos potuere duro Perdere ferro.
Una de multis, face nuptiali Digna, perjurum fuit in parentem Splendide mendax et in omne virgo Nobilis aevum,
Surge, quae dixit juveni marito, Surge, ne longus tibi somnus, unde Non times, detur; socerum et scelestas Falle sorores,
Quae, velut nactae vitulos leaenae, Singulos, eheu! lacerant. Ego illis Mollior nec te feriam neque intra Claustra tenebo.
Me pater saevis oneret catenis, Quod viro clemens misero peperci ; Me vel extremos Numidarum in agros Classe releget.
I, pedes quo te rapiunt et aurae, Dum favet nox et Venus, i secundo Omine, et nostri memorem sepulcro Scalpe querelam.
52. Sculpe.
Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci Mala vino lavere, aut exanimari metuentes
Patruae verbera linguae.
Tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas Operosaeque Minervae studium aufert, Neobule, Liparaei nitor Hebri,
Simul unctos Tiberinis humeros lavit in undis, Eres ipso melior Bellerophonte, neque pugno Neque segni pede victus :
Catus idem per apertum fugientes agitato Grega cervos jaculari, et celer alto latitantem Fruticeto excipere aprum.
Primis et venerem et proelia destinat; Frustra: nam gelidos inficiet tibi
Unico gaudens mulier marito Prodeat, justis operata divis: Et soror clari ducis et decorae Supplice vitta
Virginum matres juvenumque nuper Sospitum. Vos, o pueri et puellae
16. Nymphae. C. xiv. 6. justis-sacris
Jam virum expertae, male ominatis Parcite verbis.
Hic dies vere mihi festus atras Eximet curas: ego nec tumultum Nec mori per vim metuam, tenente Caesare terras.
I, pete unguentum, puer, et coronas Et cadum Marsi memorem duelli, Spartacum si qua potuit vagantem Fallere testa.
Dic et argutae properet Neaerae Myrrheum nodo cohibere crinem; Si per invisum mora janitorem Fiet, abito.
Lenit albescens animos capillus Litium et rixae cupidos protervae ; Non ego hoc ferrem, calidus juventa, Consule Planco.
« ՆախորդըՇարունակել » |