Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

QUINTI

HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMU S.

ODE I.

AD M AEC E NA TEM.

Maecenas, atavis edite regibus,
O et praesidium et dulce decus meum!
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat; metaque fervidís
Evitata rotis, palmaque nobilis,
Terrarum dominos evehit ad deos:
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo
Quidquid de Lybicis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Numquam dimoveas ut trabe Cypriâ
Myrtoum pavidus nauta secet mare.

A

Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi
Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra juvant, et lituo tubae
Permixtus sonitus, bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator, tenerae conjugis immemor;
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum ederae praemia frontium
Dîs miscent superis; me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori,
Secernunt populo; si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis vatibus inseres,
Sublimi feriam sidera vertice.

A D

ODE II.

AUGUSTUM

CAESAREM.

Jam satis terris nivis atque dirae

Grandinis misit Pater, et, rubente
Dexterâ sacras jaculatus arces,

Terruit urbem:

Terruit gentes, grave ne rediret

Saeculum Pyrrhae, nova monstra questae; Omne quum Proteus pecus egit altos

Visere montes;

Piscium et summâ genus haesit ulmo,
Nota quae sedes fuerat columbis;
Et superjecto pavidae natârunt

Aequore damae.

Vidimus flavum Tiberim, retortis
Littore Etrusco violenter undis,
Ire dejectum monumenta regis,

Templaque Vestae:

Iliae dum se nimiùm querenti
Jactat ultorem, vagus et sinistrâ
Labitur ripâ, Jove non probante, u-

xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum

Quo graves Persae meliùs perirent;
Audiet pugnas, vitio parentum
Rara, juventus.

Quem vocet divûm populus ruentis
Imperî rebus? prece quâ fatigent
Virgines sanctae minus audientem
Carmina Vestam?

Cui dabit partes scelus expiandi
Juppiter? tandem venias, precamur,

Nube candentes humeros amictus,

Augur Apollo.

Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Jocus circumvolat, et Cupido.
Sive neglectum genus et nepotes
Respicis, auctor,

Heu! nimis longo satiate ludo,
Quem juvat clamor, galeaeque leves,
Acer et Mauri peditis cruentum
Vultus in hostem :

Sive mutatâ juvenem figurâ,
Ales, in terris imitaris, almae
Filius Maiae, patiens vocari
Caesaris ultor :

Serus in coelum redeas, diùque
Laetus intersis populo Quirini;
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura

. Tollat. Hic magnos potius triumphos,
Hîc ames dici pater atque princeps:
Neu sinas Medos equitare inultos,
Te duce, Caesar.

« ՆախորդըՇարունակել »