Page images
PDF
EPUB

Hsec mihi turn lasto dictabat roscida luna, no

Dum solus teneros claudebam cratibus haedos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus!
Et quse turn facili sperabam mente futura 145

Arripui voto levis, et prassentia finxi; [tardat,
Heus bone numquid agis? nisi te quid forte re-
Imus? et arguta paulum recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque

hyacinthi, [turn.

Quasque habet ista palus herbas, artesquemeden-
Ah pereant herbae, pereant artesque medentum,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro!
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admoram labra cicutis, 157

Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvae.
Ite domum impasti, domino jam nonvacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per aequora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus InogeniaB,
Brennumque Arviragumque duces, priscumque
Belinum,

141 cratibus] Hor. Epod. ii. 45.

' Claudensque textis cratibus lsetum peens.' Todd.

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, Iogernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlois arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu,
Multum oblita mihi; aut patriis mutata Camcenis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licetuni,
Non sperasse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grandedecus (sim ignotusin sevum
Turn licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, Its
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne

Treantae,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Haec tibi servabam lenta sub cortice lauri, iso

Haec, etplura simul; turn quae mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicae non ultima gloria ripae,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino caelaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, isa
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvae,
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,

171 Brittonicum] First syllable long; see Lucret. vi. 1104; ver. 165 of this poem, Milton has made is short, ' Britonum.'

182 Chalcidicce] A people called the ' Chalcidici' are said to have founded Naples. Virg. Eel. x. 50. 'Chakidico versa.' Mn. vi. 17. Warton.

Casruleum fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis;
Parte alia polus omnipotens, et magnus Olympus;
Quis putet? hie quoque Amor, pictaeque in nube

pharetrae, 191

Anna corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit; at circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes 195
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus:
Hinc mentes ardere sacras, formaeque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica,

Damon,
Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas,nam quo tua Candida virtus?
Nec te Lethaeo fas quaesivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymas, nee flebimus ultra,
Ite procul lacrymae: purum colit asthera Damon,
JEthera purus habet,pluvium pede reppulitarcum;
Meroumque animas inter, divosque perennes, 205
iEthereos haurit latices, et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, coeli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive aequior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti 210

Coelicolae norint, sylvisque vocabere Damon. Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,

188 diversicoloribus alis] Eurip. Hippol. 1270, Cupid is termed TxoiKi?jmrepog. See too Aristoph. Av. 249.

En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Laetaque frondentis gestans umbracula palmoe,
.iEternum perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionseo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM OXOOTENSIS ACADEMIC BIBLIOTHECAKIUM*

De libro Poematum amisso, quem ille sibe denuo mitti postulabat^ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponet^ Ode.

STROPHE I.

Gemelle cultu simplici gaudens liber, Fronde licet gemina, Munditieque nitens non operosa;Quam manus attulit

Juvenilis olim, 5

Sedula tamen baud nimii poetae;

* This ode, in Milton's own hand writing, on one sheet of paper, is inserted between the Latin and English poems, in a copy which he sent to Rouse, and which is now in the Bodleian M. 168, Art. 8vo. Another small volume, containing some of his prose tracts, with an inscription to J. Rouse, in Milton's hand writing, is in the same library. F. 56, Th. See some observations on the structure of this Ode in Symmons's Life, p. 281, ed. second.

2 Fronde] ' Fronte' is perhaps a better reading. Warton.

Dum vagus Ausonias nunc per umbras, Nunc Britannica per vireta lusit, Insons populi, barbitoque devius Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio Longinquum intonuit melos

Yicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus Subduxit reliquis dolo ?Cum tu missus ab urbe, Docto jugiter obsecrante amico, Illustre tendebas iter Thamesis ad incunabula

Cserulei patris, Fontes ubi limpidi 20

Aonidum, thyasusque sacer, Orbi notus per immensos Temporum lapsus redeunte coelo, Celeberque futurus in aevum?

STROPHE II. Modo quis deus, aut editus deo, Pristinam gentis miseratus indolem, (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus, Et relegatas sine sede Musas Jam pene totis finibus Angligenum;

« ՆախորդըՇարունակել »