Page images
PDF
EPUB

OPERA OMNIA

EX EDITIONE BAUMGARTEN-CRUSII

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN SECUNDUM.

T

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1826.

1835, Jug. 17. Gift of Joshua Bates.

TIBERIUS CLAUDIUS DRUSUS'

CÆSAR.'

2

PATREM Claudii Cæsaris Drusum, olim Decimum, mox Neronem prænomine, Livia," cum Augusto gravida nupsisset, intra mensem tertium peperit: fuitque suspicio, ex vitrico per adulterii consuetudinem procreatum. Statim certe vulgatus est versus:

Τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία. 3

▪ Cum Livia prægnans nupsisset Augusto, genuit tertio mense Claudii Cæsaris patrem, cui quondam prænomen Decimus, et statim Nero.

Prospere agentibus et liberi trimestres nascuntur.

1 Divus Claudius Medic. 1. 2. De Claudio Medic. 3. Claudius Cæsar Vind. 2. Ti. Cæsar Cort. Divus Claudius Cæsar Periz. ut in Edd. Ven. Med. et reliquis usque ad Casaub. Vind. 1. et Camp. nihil horum habent. Ed. Rom. sec. Claudii Cæsaris Imperatoris vita. In Viterb. pro Drusus erat Nero.-2 Deest tert. Vind. i. Dein e victricio in eodem, victrico Vind. 2. Cort. Periz, Edd. Ven. Med. Bon. Lugd. aliæque. In Cop. fuit sine que. Item procr. cons. Polit. statimque vulg. Vind. 2. Lys. seu Cort. probante Ern.-3 Græca desunt Vind. 1. Edd. Ven. &c. In quibusdam Codd. teste Urs. κοινολεχέσιν. Viterb. εὐτοχοῦσι, unde conj. Casaub. εὐτοκοῦσι. Abest καὶ

+ A. U. C 714.

NOTE

a TIB. CLAUD. DRUSUS] Casaubonus in Viterbiensi codice, mutato cognomine, legit hunc libri titulum, TIB. CLAUD. NERO. Quod et Dioni consentit.

b Neronem prænomine] Confirmant nummi, in quibus legitur,' Neroni Claud. Druso Germanico Cos. desig.'

&c. Tiberio autem fratri ejus natu majori, Nero cognomen fuit: supra in Tiberio ad cap. 4. ubi et de nominibus ad cap. 1.

c Nupsisset] Supra Aug. cap. 62. &c. et Tib. cap. 4.

d Vitrico] Augusto. Vitricus mihi est matris meæ maritus.

« ՆախորդըՇարունակել »