The Satires and epistles of Horace

Գրքի շապիկի երեսը
Ginn and Company, 1915 - 305 էջ

From inside the book

Այլ խմբագրություններ - View all

Common terms and phrases

Սիրված հատվածներ

Էջ 181 - Vive, vale. Si quid novisti rectius istis Candidus imperti ; si non his utere mecum.
Էջ 269 - Natales grate numeras ? Ignoscis amicis ? Lenior et melior fis accedente senecta ? Quid te exempta levat spinis de pluribus una ? Vivere si recte nescis decede peritis. Lusisti satis, edisti satis atque bibisti : Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo Rideat et pulset lasciva decentius aetas.
Էջ 248 - Tarentino violas imitata veneno. ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem, cum recte tractent alii, laudare maligne : ille per extentum funem mihi posse videtur 2ю ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, irritat, mulcet, falsis terroribus implet ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Էջ 164 - ... ad summam: sapiens uno minor est love, dives, liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.
Էջ 232 - Cum tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes, in publica commoda peccem. Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Էջ 238 - Graecis novitas invisa fuisset 90 quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet quod legeret tereretque viritim publicus usus...
Էջ 158 - Quid verum atque decens euro et rogo, et omnis in hoc sum ; Condo et compono quae mox depromere possim. Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter : Nullius addictus jurare in verba magistri, Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Էջ 17 - Bacche ! modo summa Voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima. Nil aequale homini fuit ffli ; saepe velut qui Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui 10 Junonis sacra ferret ; habebat saepe ducentos, Saepe decem servos ; modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens ; modo, " Sit mihi mensa tripes et Concha salis puri et toga quae defendere frigus Quamvis crassa queat.
Էջ 158 - Lare tuter, nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15 nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles ; nunc in Aristippi furtim praecepta relabor et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Էջ 80 - Ille velut fidis arcana sodalibus olim Credebat libris, neque si male cesserat usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis.

Բիբլիոգրաֆիական տվյալներ