Page images
PDF
EPUB

post mediam noctem visus, cum somnia vera : 'in silvam non ligna feras insanius ac si 35 magnas Graecorum malis inplere catervas.' turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. 40 arguta meretrice potes Davoque Chremeta eludente senem comis garrire libellos unus vivorum, Fundani; Pollio regum facta canit pede ter percusso; forte epos acer, ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum 45 Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae. hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

50

atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, inventore minor; neque ego illi detrahere ausim haerentem capiti cum multa laude coronam.

at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem plura quidem tollenda relinquendis. age, quaeso, tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? nil comis tragici mutat Lucilius Acci?

non ridet versus Enni gravitate minores, 55 cum de se loquitur non ut maiore reprensis?

1:a DEK

[ocr errors]

34 in silvam ne ligna feras ob sententiam affert Hier. praef. psalt. sec. Hebr. Migne 28, 1127, adv. Pelag. 3, 19 (omis. feras), epist. 134 37 Diffingit (Difigit R) K (Porph.) (Gloss. Il 49,23) Defingit (-dit E) a DE, Diffindit L. Müller 39 spectanda (-tia ex 38 E) 1, spectata K ex glossa qualis schol. Ã p. 111, 17 40 potes, potest I 43 Facta 1, Fata Goth. 44 Varius facetum male iungit ob nomen allegans Serv. buc. 9, 351 (cf. etiam schol. гV p. 112, 8), rectius intellexit laudem Vergili Quint. inst. 6, 3, 20 (cf. Porph. et schol. TV p. 112, 11) ducit (dicit pars codd. Serv.) (Serv.), ductu K2 45 adnuerunt (-num- E) EK'R Goth. schol. г p. 108, 11 et 14, annuerant a, adnuerint DK 47 possem (schol. IV), possim 50 At (Ad DER) ), Et il 51 quaeso K2, quaero R 54 ob rem Serv. Aen. 11, 601 minores Porph., minoris Goth. 5, variant codd. Servi

quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
quaerere, num illius, num rerum dura negarit
versiculos natura magis factos et euntis
mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
ante cibum versus, totidem cenatus; Etrusci
quale fuit Cassi rapido ferventius amni
ingenium, capsis quem fama est esse librisque
ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
comis et urbanus, fuerit limatior idem

quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
si foret hoc nostrum fato delapsus in aevom,
detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
perfectum traheretur, et in versu faciendo
saepe caput scaberet, vivos et roderet unguis.
saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
scripturus, neque te ut miretur turba labores,
contentus paucis lectoribus. an tua demens
vilibus in ludis dictari carmina malis?

[blocks in formation]

non ego: nam 'satis est equitem mihi plaudere', ut audax, contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, Valgius et probet haec Octavius optimus atque Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque.

1:a DEK
58 factos

[ocr errors]

80

I, altos Goth. 5, aptos vel comptos 5 65 urbanus, urbanis 68 delapsus (Bland.) 5, dilapsus, dilatus 5 71 ob scaberet Eutych. gramm. V 467, 29, exempla Vatic. 253, Micon 373 72 scripturus ob sententiam Hier. in eccles. 2 p. 10320 Migne (vertat); saepe vertas ob neglectam positionem Pomp. gramm. V 109, 16 75 Vilibus, Milibus il 77 explosa dixit ob nomen Serv. buc. 10, 6 79 Vellicat (sic) - Demetrius ob verbum Eutych. gramm. V 468, 22 83. 82 hoc ordine K1 Goth.

[ocr errors]
[ocr errors]

ambitione relegata te dicere possum,

85 Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, adridere velim, doliturus, si placeant spe 90 deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, discipularum inter iubeo plorare cathedras. i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

[merged small][ocr errors]

86 Bibule Muretus, bibuli 1

87 Conpluris vel -es

11, -esque Ks 88 sint, sunt K's Goth. pularum Porph., discipulorum s

91 disci

SERMON VM

LIBER ALTER.

I.

'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
conposui pars esse putat similisque meorum
mille die versus deduci posse. Trebati,

10

quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis, 5 omnino versus ?' 'aio.' 'peream male, si non optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, inriguomque mero sub noctem corpus habento. aut si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos aut labentis equo describit volnera Parthi.' 'attamen et iustum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi deero, cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci

: a DEK

: Rø

2, 1, 1 uidear (Porph.), uideor F 4 deduci, diduci

15

opus ob sententiam allegat Porph. ad serm. 1, 1, 1 2 intendere Heinsius 9 sine lemmate dant exempla 15 describit D, -bat Lucilius ob Scipiadam non iustum ultimum in R Φ=φυλί]

[ocr errors]

Vatic. 254 (habeto) 11 om. K1
a E, -bet K 16 et scribere
Scipiaden affert Prisc. 7, 4 p. 285, 25
vocabulum, deficit per sermones; [II
19, Dum 421

HORATIUS, ed. Vollmer. Ed. II. maior.

=

14

18 Cum

verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, 20 cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.' 'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.' 'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto 25 accessit fervor capiti numerusque lucernis; Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem pugnis; quot capitum vivont, totidem studiorum milia me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrum melioris utroque.

30 ille velut fidis arcana sodalibus olim
credebat libris neque, si male cesserat, usquam
decurrens alio neque, si bene: quo fit ut omnis
votiva pateat veluti descripta tabella

vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps: 35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, quo ne per vacuom Romano incurreret hostis, sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro 40 quemquam animantem et me veluti custodiet ensis vagina tectus: quem cur destringere coner tutus ab infestis latronibus? o pater et rex Iuppiter, ut pereat positum robigine telum nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, 45 qui me conmorit (melius non tangere, clamo),

[blocks in formation]

22 repetit 24 milonius (bis 26

pugnis ob affert Porph. vit. (Bland.) usrem affert Porph. 42 o pater

20 recalcitrat III (schol. TV), recalcitret s ipse ex sat. 1, 8, 11 que, ue schol. IV), millonius Goth. codd. Porph. ter rem schol. Stat. Theb. 6, 328 29 ob nomen Horati 31 cesserat K's, gesserat a DE quam (Bland.), unquam Ks 35 ob vit. Horati 41 destringere 1, distringere Ø robigine ferrum (sic) ob ut pro utinam Prisc. 15, 35 p. 86, 14 43 telum, ferrum (Prisc.) 44 at flebit ob commorit Prisc. 17, 5 p. 110, 14; 10, 16 p. 508, 24

« ՆախորդըՇարունակել »