Page images
PDF
EPUB

XI. IN MORUM.

GALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori,
Quis benè moratam, morigerámque, neget?

XII. APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit domino:
Hinc, incredibili fructûs dulcedine captus,
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,
Mota solo assueto, protinùs aret iners.
Quod tandem ut patuit domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, "Heu quanto satius fuit illa coloni,
Parva licèt, grato dona tulisse animo!
Possem ego avaritiam frænare, gulámque voracem :
Nunc periere mihi et fœtus, et ipse parens."

XIII. AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE CROMWELLI.

BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,
Christina, Arctoï lucida stella poli!
Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas,
Ut'que senex, armis impiger, ora tero :
Invia fatorum dum per vestigia nitor,
Exequor et populi fortia jussa manu.

Ast tibi submittit frontem reverentior umbra :
Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

SILVARUM LIBER.

PSALM CXIV.

ΙΣΡΑΗΛ ὅτε παιδες, ὅτ' ἀγλαὸ φῦλ ̓ Ἰακώβου
Αἰγύπτιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δὴ τότε μόυνον ἔην ὅσιον γένος υιες Ιουδα
Εν δε Θεὸς λαοϊσι μέγα κρείων βασίλευεν
Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἀρ ̓ ἐστυφελίχθη
Ιρὸς Ιορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγὴν·
Ἐκ δ' ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῳ ἐν ἀλωῃ·
Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι,
Ολα παραὶ σύριγτι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες.
Τίπτε σύγ', αἰνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ' ἐῤῥώησας,
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ ; τί δ' ἀρ ἐστυφελίχθης,
Ιρὸς Ιορδάνη, ποτὶ ἀργυροειδέα πηγὴν ;
Τίπτ', ὄρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε,
Ως κριοί σφριγόωντης ἐϋτραφερῳ ἐν ἀλωῃ;
Βαιοτέραι, τὶ δ ̓ ἀρ ὑμμὲς ἀναςκιρτήσατ', ἐρίπναι,
Ολα παραὶ σύριγτι φιλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες ;
Σείεο, γαῖα, τρέουσα Θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα,
Γαία, Θεὸν τρείους ὕπατον σέβας Ισσακίδαο,
Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμους χέε μορμύροντας,
Κρήνηντ ̓ ἀεναὸν πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos fortè captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hæc subito misit.

Ω ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν' ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον Ρηϊδιὼς ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ' ἀρ' ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρῆ, Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἀλκαρ ὀλέσσας.

IN EFFIGIEI EJUS SCULPTOREM.

Αμαθεί γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα
Φαίῃς τάχ' ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυές βλέπων.
Τὸν δ' ἐκτυπωτὸν ουκ ἐπιγνόντες, φίλοι,
Γελᾶτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.

IN OBITUM PROCANCELLARII MEDICI.1

ANNO ETATIS XVII.

PARERE Fati discite legibus,

Manúsque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
Täpeti colitis nepotes.

1 This Ode is on the death of Doctor John Goslyn, master of Caius College, and king's professor of medicine at Cambridge; who died while a second time vice-chancellor of that university, in October 1626.

Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu! moræ
Tentantur incassùm, dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,
Emathia jacuisset Oetâ.

Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ.
Numénque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotáque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ:

Læsisset et nec te, Philyreie,

Sagitta Echidnæ perlita sanguine;
Nec tela te fulménque avitum,
Cæse puer genitricis alvo.

Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes; nec sine gloria;
Nec puppe lustrâsses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cùm te viderit artibus,

Succóque pollenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.

Colende Præses, membra, precor, tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosa calthæque busto,
Purpureóque hyacinthus ore.

Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideátque Ætnæa Proserpina ;
Intérque felices perennis
Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

ANNO ÆTATIS XVII.

JAM pius extremâ veniens Iacobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum, tenuit; jámque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificúsque novo, felix divésque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cùm ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Fortè per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernásque fideles,
Participes regni post funera mæsta futuros:
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnàque oliviferâ vertit florentia pace :
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudúmque magister

« ՆախորդըՇարունակել »