Page images
PDF
EPUB

Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam, vos cedite, sylvæ.

160

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu

180

Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camoenis 170
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni,
Non speràsse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora, longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis,
Aurorum vitreis surgentem respicit undis;
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus; 190
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ,
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;

Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit; at, circùm flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes.
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus:
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus ?20c Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum:
Heroúmque animas inter, divósque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat

Ore sacro. Quin tu, cœli post jura recepta.
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis.
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cœlicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ
Æternum perages immortales hymenæos :
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.

210

[blocks in formation]

AD JOHANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.

JAN. 23, 1646.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postu labat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ publicâ reponeret, Ode.

STROPHE I.

ΤΟ

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

Munditiéque nitens non operosâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit

Insons populi, barbitóque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo ?

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,

Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos

20

20

Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum?

STROPHE II.

Modò quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas

Jam penè totis finibus Angligenûm;
Immundasque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetrâ,

Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

[blocks in formation]

30

40

50

Sunt data virûm monumenta curæ:
Téque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit Iön,
Clarus Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Iön Actæâ genitus Creusâ.

Ergo, tu visere lucos

ANTISTROPHE.

Musarum ibis amœnos;

Diamque Phoebi rursus ibis in domum,

Oxoniâ quam valle colit,

Delo posthabitâ,

Bifidòque Parnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latina

Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidià requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,

Et tutela dabit solers Roüsi,

00

70

Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentum prava facesset;

80

« ՆախորդըՇարունակել »