ANTISTRоPHE. Quis te parve liber, quis te fratribus Subduxit reliquis dolo? Cum tu missus ab urbe, Docto jugiter obsecrante amico, Illustre tendebas iter Thamesis ad incunabula Cærulei patris, Fontes ubi limpidi Aonidem, thyasusque sacer STROPHE II. Modò quis deus, aut editus deo Unguibus imminentes Figat Apolineâ pharetrâ Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo Quin tu, libelle, nuncii licet malâ Fide, vel oscitantiâ Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneât specus, Seu que te latebra, forsan unde vili Lætare felix, en iterum tibi Spes nova fulget posse profundam Nam te Rousius sui STROPHE III. Optat peculi, numeròque justo. Voluit reponi, quibus et ipse præsidet Clarus Erectheides O pulenta dei per templa parentis Ergo tu visere lucos ANTISTROPHE. Musarum ibis amœnos, Diamque Phœbi rursus ibis in domum, Oxoniâ quam valle colit Delo posthabitâ, Bifidòque Parnassi jugo : Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Authorum, Graiæ simul et Latinæ EPODOS. Vos tandem haud vacui mei labores, Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas Et tutela dabit solers Rousi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque Turba legentum prava facesset; At ultimi nepotes, Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet [longè Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacté respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt carà σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt Spondæum tertio loco bis admittunt, quod iidem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM NOMINE CROMWELLI. BELLIPOTENS Virgo, septem Regina Trionum, FINIS. J. BILLING, PRINTER AND STEREOTYPER, WOKING, SURREY. |