Page images
PDF
EPUB

facilius est ad mediocritatem quandam in Græcis pervenire, quam Latinarum litterarum vere peritum esse. Equidem vereri soleo ne Latinas amisisse, Græcas nondum didicisse vide

amur.

In toto opere condendo hanc legem servandam duxi, ut nihil admitterem quod non ad veterum poetarum normam exactum foret, et eam tractaret materiam quæ illorum stylo satis conveniret. Igitur hymnos, quos vocant, ecclesiasticos, monachorum rhythmos, et cætera ejusdemmodi excludenda censui persuasissimum enim habeo quæ in tali genere scribi solent, numeris vere Græcis et Latinis minime accommodari posse.

Quod ipse pauca tantum de meo attuli, hoc præcipue in caussa fuit, quod quæ olim nonnisi styli acuendi gratia luserim, pleraque omnia vel casu vel tempore intercidere: nec alia nova in eorum locum substituere in animo fuit: nam

66

Carmina," ut ait Ovidius, "secessum scribentis et otia quærunt.'

Pæne indignabundus audivi, libellum hunc nostrum eo consilio nonnullis institutum videri,

quasi similem conatum in altera Academia haud ita pridem in lucem prolatum pravo studio æmulemur. Est profecto genus quoddam hominum, cui suo alios modulo metiri mirum quantum placeat. Hoc tamen bibliopola haud invitus concessi, ut libellus eadem forma et specie, tanquam in similem finem concinnatus, et amico quodam, ut spero, fœdere conjunctus, in publicum prodiret.

Restat ut gratias agam harum rerum fautori egregio Edis nostræ Decano, qui mihi Carminum, quæ olim a nostris composita tempore Quadragesimæ in Schola Naturalis Philosophiæ recitari mos erat, honoris caussa illud ut facere liceret petenti, delectum edere permisit: nec mihi temperare possum quin insignem viri eximii Georgii Booth, S. T. B., humanitatem commemorem, qui promto atque alacri officio plurima contulit, et roganti novam identidem supellectilem in manus conjecit: nec vero prætereundus est vir elegantis ingenii Henricus Wellesley, M.A., olim ex alumnis nostris, hodie Aula Novi Hospitii Vice-Principalis, qui et

subsidia quædam e penu suo depromta mihi commodavit, et conatus meos bonis semper ominibus et ingenuo favore prosecutus est. Hæc autem ideo pluris facio, quia plerorumque animos nunc temporis ad hæc studia frigere, vel saltem ea levi quodam patrocinio dignari video. Vale.

Dabam Idibus Juniis.

AUCTORUM NOMINA.

Paucula quædam in secunda operis particula legentium in gratiam exhibui, quæ qui scripserunt, ut longiori temporis intervallo discretos, hic non recensere visum est. Horum singula suorum auctorum nominibus signata invenientur. Nec ægre feret Lector, quod Isaaci Casauboni poematium quoddam in Bibliotheca Bodleiana scriptum reliquis interserendum duxi.

W.

G.

WELLESLEY, HONMUS MARCHIO DE, Ædis Christi olim Alumnus. GRENVILLE, HON MUS BARO DE, D.C.L., Æd. Christi olim Alumn. J. E. B. JOHANNES ERNEST BODE, M.A., Ædis Christi Alumnus. GEORGIUS BOOTH, S. T. B., Coll. B. Mar. Magdal. olim Socius. GEORGIUS BUTLER, M. A., Coll. Exon. Socius. JOHANNES CONINGTON, e Coll. Univ.

B.

G. B.

J. C.
O. G.

W. H.

H. H.

OSBORNE GORDON, M.A., Edis Christi Alumnus.

HON LIS GULIELMUS HERBERT, LL.D., ex Æde Christi.
HENRICUS HOLDEN, M.A., e Coll. Balliol.

W. B. J. GULIELMUS BASIL JONES, B. A., e Coll. Regin.

R. R.W.L. RADULPHUS R. WHeeler Lingen, B.A., Coll. Balliol. Socius. GULIELMUS LINWOOD, M.A., Ædis Christi Alumnus.

W. L.

J. G. L.

JACOBUS GYLBY LONSDALE, M.A., Coll. Balliol. Socius.
ROUNDELL PALMER, M. A., Coll. B. Mar. Magdal. Socius.
EDVINUS PALMER, B. A., Coll. Balliol. Socius.

R. P.

E. P.

J. R.

JACOBUS RIDDELL, B. A., Coll. Balliol. Socius.

G. S.

GOLDWIN SMITH, B. A., e Coll. B. Mar. Magdal.

E. W.

EDVARDUS WALFORD, B. A., e Coll. Balliol.

C. W.

CAROLUS WORDSWORTH, M. A., Ædis Christi olim Alumnus.

« ՆախորդըՇարունակել »